Vicipaedia:Pagina prima
- Anthropologia
- Archaeologia
- Civilitas
- Historia
- Ius
- Linguistica
- Oeconomia
- Philologia
- Philosophia
- Psychologia
- Scientia mediorum
- Scientia religionum
- Sociologia
mythistoria Latine versa
Morphologia linguistica est scientia quae internam verborum structuram eiusque particulas minimas, scilicet morphemata, explicat. Cum phonema minima pars distinctiva linguae sit, morphema minima pars significativa est, quae igitur significationem propriam habet. Cum de explicandis morphematum structura phonematica eiusque alternationum condicionibus agitur, morphologia et phonologia inter se fines consociant. Cum autem de significationibus et functionibus morphematum explicandis agitur, morphologia cum syntaxi et semantica fines communicat.
Morphologia in flexuram et derivationem dividi solet. In flexura de declinandis nominibus coniugandisque verbis agitur, per derivationem autem verba a simplicioribus radicibus aut stirpibus ratione ducuntur. Ad morphologiam etiam morphotaxis pertinet, quae ordinem morphematum tractat. Morphotaxis enim ad operationes formales refertur, quibus verborum formae componuntur.
Grammatica moderna in duobus principiis structuralibus consistit, quorum alterum verbum, altera sententia est …- 23 Martii : Duces Carduchi exercitus Syrorum democraticorum se oppidum al-Bāǧūz, ultimum Civitatis Islamicae propugnaculum, cepisse et delevisse nuntiant
- 20 Martii : Nursultan Nazarbaev, Kazachstaniae ab anno 1991 praeses, demissionem suam protulit. Urbi capitali Astana novum nomen "Nursultan" eodem die decretum est
- 11 Martii : Salvator del Solar primus minister Peruviae factus est
- 11 Martii : 'Abd al-'Azīz Būtaflīqa, quem cum Saddam Hussein et Hafez al-Assad Bagdati anno 1958 colloquentem ad dextram partem imaginis vides, iam praeses Algerii ab anno 1999, candidaturam suam comitiorum 2019 renuntiat, tumultu populari suasus
- 28 Februarii : Andreas Previn, orchestrarum dux Hustoniae, Londinii, Angelopoli, Osloae, Pittsburgi, mortuus est
… locutionem "Potestas florum" ab Allen Ginsberg excogitatam esse?
… primum legatum Romanum in Sinas anno 166 venisse?
… verificationem empiricam propositionis universalis secundum Carolum Popper non fieri posse?
… Fayṣal ibn ʿAbd al-ʿAzīz, regem Arabiae Sauditae, a nepote interfectum esse?
Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.
Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.
Vicipaedia a Wikimedia Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:
| Victionarium Dictionarium liberum | |
| Vicifons Fontes liberae | |
| Vicicitatio Citationum collectio | |
| Vicilibri Tractatus enchiridiaque | |
| Vicivia Directorium viaticum liberum | |
| Viciversitas Libera instrumenta discendi | |
| Vicinuntii Nuntii liberi | |
| Vicispecies Index specierum | |
| Communia Thesaurus imaginum et sonorum | |
| Vicidata Repositorium datorum liberum | |
| MediaWiki Programma interretiale vici liberum | |
| Meta Inceptorum Vicimediorum coordinatio |